monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 22, 2
Operatio eorum est hominis eversio: sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium. Itaque corporibus quidem, et valetudines infligunt , et aliquos casus acerbos, animae vero repentinos et extraordinarios per vim excessus. Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam mira subtilitas et tenuitas sua. Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant: si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat, in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione tentatus aër pestilentes haustus suos offundit: eadem igitur obscuritate contagionis aspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis, aut saevis libidinibus cum erroribus variis; quorum iste potissimus, quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris et imaginibus oblata, et quae illis accuratior pascua est, hominem a cogitatu verae divinitatis avertant praestigiis falsae divinationis . Quas et ipsas quomodo operentur, expediam. Omnis spiritus ales est. hoc angeli et daemones.